domenica 31 marzo 2013
In hoc festo sanctissimo, Sit laus et jubilatio: Benedicamus Domino, Alleluja.
O Filii et filiae,
Rex caelestis, Rex gloriae,
Morte surrexit hodie.
Alleluja.
Et Maria Magdalene,
Et Jacobi, et Salome,
Venerunt corpus ungere.
Alleluja.
A Magdalena moniti,
Ad ostium monumenti
Duo currunt discipuli.
Alleluja.
Sed Joannes Apostolus
Cucurrit Petro citius,
Ad sepulcrum venit prius.
Alleluja.
In albis sedens Angelus
Respondit mulieribus
Quia surrexit Dominus.
Alleluja.
Discipulis adstantibus,
In medio stetit Christus
Dicens: Pax vobis omnibus.
Alleluja.
Postquam audivit Didymus
Quia surrexerat Jesus,
Remansit fide dubius.
Alleluja.
Vide, Thoma, vide latus,
Vide pedes, vide manus,
Noli esse incredulus.
Alleluja.
Quando Thomas Christi latus,
Pedes vidit atque manus
Dixit: Tu es Deus meus.
Alleluja.
Beati qui non viderunt,
Et firmiter crediderunt!
Vitam aeternam habebunt.
Alleluja.
In hoc festo sanctissimo,
Sit laus et jubilatio:
Benedicamus Domino,
Alleluja.
De quibus nos humillimas,
Devotas atque debitas
Deo dicamus gratias.
Alleluja.